- MILLE annorum Herba
- MILLE annorum Herbain Sinensi Imperio, ad Kingcheu urbem crescens, sicdicitur, quod ad vitam producendam valere existimatur, quam proin et immortalem esse scribunt. Eadem qua macerata ac epota, albos crines in nigros commutare dicitur. Ibidem et arbor est eôdem nomine, incolis Ciennien dicta; in provinc. Suchuen, urbe Paoning, in idolorum templo, tantae magnitudinis, ut sub uno ramo oves ducentae stare et circumire facile possint, quas non videas etiamsi ad rami initia accedas. Forsan ex illis arboribus, quae per Indiam inclinatis ad terram ramis in varias arbores excrescunt. Lusitanis dicitur Rays. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 32. et 35.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.